honvstvm inter honustum et oneratum hoc interest, quod | 1.289.1 |
oneratus est qualicumque pressus pondere, honustus vero cui onus | |
ipsum honori est, ut si quis spolia hostium ferat. sed oneratus | |
aspirationem non habet, quia ab onere venit, honustus vero, quia | |
etiam ab honore descendit, retinet aspirationem. {⁴³alii 'honestum' | 5 |
legunt; veteres enim honestum pro specioso ponebant, ut "Dardanius | |
caput ecce puer detectus honestum".}⁴³ |