| portvnvs deus marinus qui portubus praeest. et bene | 5.241.1 |
| 'inpulit' eum 'ipse' iam vicinum portui. nota est autem fabula. | |
| {⁴³indignata Iuno quod ex pellice sua Semele natus Liber pater ab Ino | |
| matertera eius esset nutritus, Athamanti viro eius, regi Thebanorum, | |
| sive ut quidam volunt, Orchomeniorum, furorem inmisit, qui . . .}⁴³ Athamas | 5 |
| post furorem a Iunone inmissum cum occiso Learcho {⁴³filio, dum eum | |
| feram credit,}⁴³ Melicertam alterum filium cum {⁴³Ino}⁴³ uxore sua perse- | |
| queretur, et se illi in mare praecipitassent, voluntate numinum in | |
| deos versi sunt: Melicerta in Portunum, qui Graece Palaemon di- | |
| citur, Ino in matrem Matutam, quae Graece dicitur Leucothea. | 10 |