| hospitio ad hospitium. ne fati nescia dido non | 1.299.1 |
| sui: nam si sciret exitum suum, multo magis vetaret: sed 'fati' | |
| dixit voluntatis Iovis, sicut "fatis Iunonis iniquae". aut certe fati | |
| Troianorum, qui non sponte, sed necessitate ad Africam venerant, | |
| quod utique ignorabat Dido. illo enim tempore invadendarum terra- | 5 |
| rum causa fuerat navigatio, ut Sallustius meminit, facili tum mu- | |
| tatione sedum: quod etiam excusant Troiani "non nos aut ferro | |
| Libycos populare penates venimus". ergo hoc agitur, ut discat | |
| Dido eos ad Italiam tendere. quomodo ergo se iungit Aeneae? | |
| sed furoris illud est, non consilii. nam nec sacerdotibus haec | 10 |
| dicentibus credidit. unde est "quid vota furentem, quid delubra | |
| iuvant?" |