| solvs qvi paridem s. c. c. multi haec a poeta volunt | 5.370.1 |
| dici, melius tamen verba sunt populi: unde et 'virum se murmure | |
| tollit'. paridem venit ab eo quod est 'Paris, Paridis' vel 'Pari- | |
| dos', quod autem legimus 'urbe paterna Parin creat' | |
| venit ἀπὸ τοῦ ὁ Πάρις, τοῦ Πάριος, τῷ Πάρι, τὸν Πάριν: et vo- | 5 |
| lunt, si proprium sit, in 'dos' exire genetivum, si appellativum, in | |
| 'os'. sane hic Paris secundum Troica Neronis fortissimus fuit, adeo | |
| ut in Troiae agonali certamine superaret omnes, ipsum etiam Hecto- | |
| rem. qui cum iratus in eum stringeret gladium, dixit se esse ger- | |
| manum: quod adlatis crepundiis probavit qui habitu rustici adhuc | 10 |
| latebat. hos autem ludos transfert Vergilius ad Hectoris tumulum: | |
| qui sunt facti, cum habuisset Hector occidi. |