| senior secundum Varronem 'senior' et 'iunior' compara- | 5.409.1 |
| tivi sunt per inminutionem. hinc est "iam senior, sed | |
| cruda deo viridisque senectus": additum enim hoc est ad expri- | |
| mendum, quid sit 'senior': item Ovidius "inter iuvenemque se- | |
| nemque". et re vera non convenit hunc satis senem accipi, qui et | 5 |
| vincere potest, et uno ictu taurum necare. ergo 'senior' non satis | |
| senex, sicut 'iunior' non satis iuvenis, intra iuvenem, sicut 'paupe- | |
| rior' intra pauperem. dicit autem hoc Varro in libris ad Ciceronem. |