| in convexo nemorvm prooeconomia est ad causam per- | 1.310.1 |
| tinens. non enim tenebitur ab Afris, ut Ilionei, {⁴³et qui cum ipso | |
| supervenerant}⁴³. 'convexo' autem curvo, unde et convexum dicitur | |
| caelum. sane subaudimus 'loco', ut alibi "castrorum et campi | |
| medio", id est spatio. {⁴³'nemorum' autem modo silvarum. interest | 5 |
| autem inter nemus et silvam et lucum; lucus enim est arborum multi- | |
| tudo cum religione, nemus vero composita multitudo arborum, silva | |
| diffusa et inculta.}⁴³ svb rvpe cavata periphrasis est speluncae. |