| vitamqve reliqvit in astris unde sumpserat vitam, ut | 5.517.1 |
| "hinc hominum pecudumque genus, vitaeque vo- | |
| lantum". sane sciendum hunc totum locum ab Homero esse sum- | |
| ptum: unde inanis est vituperatio Aeneae, quod suspenderat avem | |
| maternam. nam et res est translata simpliciter: et quamcunque | 5 |
| suspendisset avem, in hanc incideret vituperationem: nulla enim | |
| avis caret consecratione, quia singulae aves numinibus sunt conse- | |
| cratae. quamquam Vrbanus dicat, matrem citius potuisse placari. |