tonsa coma 'tonsa' composita: nam proprie comae sunt 5.556.1
non caesi capilli. pressa corona id est galea. et sermone Ho-
meri usus est: nam galeam στεφάνην dixit. et re vera corona non
potest intellegi, cum sequatur 'galeam ante pedes proiecit
inanem'. sed alii dicunt potuisse eos galeas habere coronatas. 5
Baebius tamen Macer dicit, a Caesare Augusto pueris qui luserant
Troiam, donatas esse galeas et bina hastilia: ad quod Vergilium
constat adludere.