| tres eqvitvm nvmero tvrmae rem Romanae militiae | 5.560.1 |
| suo inserit carmini. nam constat primo tres partes fuisse populi | |
| Romani: unam Titiensium a Tito Tatio, duce Sabinorum, iam amico | |
| post foedera: alteram Ramnetum a Romulo: tertiam Lucerum, | |
| quorum secundum Livium et nomen et causa in occulto | 5 |
| sunt. Varro tamen dicit, Romulum dimicantem contra Titum Ta- | |
| tium a Lucumonibus, hoc est Tuscis, auxilia postulasse. unde qui- | |
| dam venit cum exercitu: cui, recepto iam Tatio, pars urbis est | |
| data: a quo in urbe Tuscus dictus est vicus. Horatius "ac Tusci | |
| turba impia vici". ergo a Lucumone Luceres dicti sunt. sic | 10 |
| autem in tres partes divisum fuisse populum {⁴³Romanorum}⁴³ constat, | |
| ut etiam qui praeerant singulis partibus, tribuni dicerentur: unde | |
| etiam sumptus, quos dabant populo, tributa nominarunt. terni | |
| dvctores more suo: hoc est tres. |