| qvem thracivs albis portat eqvvs cum tres dixerit | 5.565.1 |
| duces, duorum equos commemorat. sed aut praetermisit quod ut | |
| consequeretur necesse erat: nec enim unus pedes esse poterat: aut | |
| illo reddidit loco, ut 'cetera pubes senioris Acestae fertur equis'. | |
| quamquam multi distinctione mutata tres equos commemorent, ut | 5 |
| sit plena 'equus bicolor maculis', et de alio dicatur 'vestigia primi | |
| alba pedis', id est primorum pedum vestigia, et 'frontem albam | |
| ostentabat alter'. |