{⁴³troas bona oeconomia ostendit, totum genus Troianorum in- 1.30.1
visum fuisse Iunoni, quia inlaturus est Minervam ob unius hominis
delictum etiam eos quos amaverat perdidisse.}⁴³ relliqvias ut stet
versus geminavit l, nam in prosa reliquias dicimus. {⁴³'relliquias'
autem 'Danaum' dupliciter et a Troianis et a Graecis dici possunt, 5
ut "et nostro sequitur de vulnere sanguis".}⁴³ atqve inmitis
achilli bene secundum Homerum segregat duces a populo. sic
Aeneas in secundo post omnium casum Priami separavit interitum,
ut "forsitan et Priami fuerint quae fata requiras". inmitem
autem dixit etiam circa extinctum crudelem. {⁴³et ideo intulit Achillem 10
praecipue, quod Aeneas cum Achille congressus sit et ut in quinto ait
Neptuni beneficio liberatus.}⁴³ achilli propter {⁴³ὁμοιοτέλευτον}⁴³ detraxit
s litteram, quae plerumque pro sibilo habetur non solum necessi-
tatis, sed etiam euphoniae causa: {⁴³nam alibi ipse ait "nec equis ad-
spirat Achillis"}⁴³: ut Sallustius "a principio urbis ad bellum 15
Persi Macedonicum". detrahitur autem tertiae declinationis gene-
tivo. {⁴³sane apud Sigeum Achillis statua fuisse dicitur, quae in lanna,
id est in extima auris parte elenchum more femineo habuerit. hic apud
Cretam insulam pemptus vocatus est, ut veteres auctores tradunt.}⁴³