| septima post troiae e. i. v. a. atqui et Dido dixit | 5.626.1 |
| 'nam te iam septima portat omnibus errantem terris et fluctibus | |
| aestas'. de qua re quidam hoc dicunt, quod Aeneas apud Cartha- | |
| ginem paucis diebus fuerit: nam ait 'cum subito adsurgens | |
| fluctu nimbosus Orion', qui oritur, ut Sallustius dicit, iuxta solis | 5 |
| aestivi pulsum: item ait 'dum pelago desaevit hiems et | |
| aquosus Orion', ut hiemem pro tempestate posuerit: secundum quod | |
| Carthagini paucis fu{⁴³er}⁴³it diebus. sed illud occurrit 'nunc | |
| hiemem inter se luxu, quam longa, fovere'. et hoc quidam sic | |
| purgant, ut dicant potuisse fieri, ut intra anni metas et ad Africam | 10 |
| venerit, et inde navigaverit. sed istis occurrit quod in primo ait | |
| 'septima aestas', unde apparet hanc octavam fuisse: quod et ab | |
| Anchisae morte indicat annus impletus. ergo constat quaestionem | |
| hanc unam esse de insolubilibus, quas non dubium est emendaturum | |
| fuisse Vergilium. | 15 |