| piorvm concilia elysivmqve colo elysium est ubi pio- | 5.735.1 |
| rum animae habitant post corporis animaeque discretionem: unde | |
| et 'interitus' dicitur res 'inter' animam et corpus 'veniens'. ergo | |
| elysium ἀπὸ τῆς λύσεως, {⁴³ab absolutione}⁴³: quod secundum poetas in | |
| medio inferorum est suis felicitatibus plenum, ut "solem- | 5 |
| que suum sua sidera norunt". secundum philosophos elysium | |
| est insulae fortunatae, quas ait Sallustius inclitas esse Homeri car- | |
| minibus, quarum descriptionem Porphyrius commentator dicit esse | |
| sublatam: secundum theologos circa lunarem circulum, ubi iam aër | |
| purior est: unde ait ipse Vergilius "aëris in campis", | 10 |
| item Lucanus "non illuc auro positi, nec ture sepulti | |
| perveniunt". |