| torqvet medios nox vmida cvrsvs e. m. s. e. o. a. a. | 5.738.1 |
| dies est plenus, qui habet horas viginti quattuor: nam et nox pars | |
| diei est. dicimus autem diem a parte meliore: unde et usus est, | |
| ut sine commemoratione noctis numerum dicamus dierum. hic autem | |
| dies secundum Aegyptios inchoat ab occasu solis, secundum Persas | 5 |
| ab ortu solis, secundum Etruscos et Athenienses a sexta hora diei, | |
| secundum Romanos a media nocte: et hos nunc secutus ait 'medios | |
| cursus nox torquet et me saevus equis oriens adflavit anhelis'. haec | |
| autem plene exsequuntur et Cicero in auguralibus et Aulus Gellius | |
| in libris noctium Atticarum. hoc etiam illa res iuris in- | 10 |
| dicat, quod cum tribunum plebi abnoctare ab urbe non liceret, lice- | |
| bat tamen exire post noctem mediam et ante mediam reverti. |