| indicitqve forvm id est tempus et locum designat agen- | 5.758.1 |
| dorum negotiorum, qui conventus vocatur. 'indicit' autem verbum | |
| iuris est. et per hoc potentem vult significare civitatem. et | |
| patribvs dat ivra vocatis dat condendi iuris potestatem his quos | |
| appellaverat patres: aut certe vocatis patribus iura distribuit. hi | 5 |
| autem, ut Sallustius dicit, "vel aetate vel curae similitudine | |
| patres appellati sunt". senatores autem alii a senecta aetate, | |
| alii a sinendo dictos accipiunt: ipsi enim agendi facultatem dabant | |
| {⁴³per senatus consulta}⁴³. |