| vnde genvs dvcis ut diximus supra, quia feli- | 5.801.1 |
| citer est navigaturus Aeneas, {⁴³Venerem dicit a mari procreatam}⁴³. et | |
| ut fert fabula, Caelus pater fuit Saturni. cui cum iratus filius falce | |
| virilia amputavit, delapsa in mare sunt: de quorum cruore et maris | |
| spuma nata dicitur Venus: unde et Ἀφροδίτη dicitur, ἀπὸ τοῦ ἀφροῦ. | 5 |
| sed hoc habet ratio: omnes vires usu venerio debilitantur, qui sine | |
| corporis damno non geritur: unde fingitur Venus nata per damnum; | |
| de mari autem ideo, quia dicunt physici sudorem salsum esse, quem | |
| semper elicit coitus. unde etiam myrtus ei consecrata est, quae | |
| litoribus gaudet, ut {⁴³ait}⁴³ "litora myrtetis laetissima". {⁴³ideo autem | 10 |
| diximus 'Caelus pater', ut deus significaretur: nullus enim deus generis | |
| neutri est. nam caelum genere neutro elementum significat.}⁴³ mervi | |
| qvoqve etiam praestiti, ut "nec te regina negabo pro- | |
| meritam". alii dicunt 'militavi', ut "aere merent parvo". |