| et senior glavci chorvs Glaucus {⁴³Anthedonius}⁴³ piscator | 5.823.1 |
| fuit. qui cum captos pisces supra herbam abiecisset et eos recepisse | |
| vidisset quam amiserant vitam, intellecta herbarum potentia, esu | |
| earum in deum mutatus est: cuius hic chorum ideo senem dicit, | |
| quia etiam ipse senex fuerat. aut certe seniorem dicit propter spu- | 5 |
| marum colorem, sicut paene omnes dii finguntur {⁴³esse}⁴³ marini. | |
| inovsqve palaemon Melicerta Inus filius. et notandum patrony- | |
| micon a matre in auctore idoneo. |