| sirenvm Sirenes secundum fabulam tres, parte virgines | 5.864.1 |
| fuerunt, parte volucres, Acheloi fluminis et Calliopes musae filiae. | |
| harum una voce, altera tibiis, alia lyra canebat: et primo iuxta | |
| Pelorum, post in Capreis {⁴³insulis}⁴³ habitaverunt, quae inlectos suo | |
| cantu in naufragia deducebant. secundum veritatem meretrices | 5 |
| fuerunt, quae transeuntes quoniam deducebant ad egestatem, his | |
| fictae sunt inferre naufragia. has Vlixes contemnendo deduxit ad | |
| mortem. 'Sirenum' autem genetivus {⁴³pluralis}⁴³ est veniens ab 'hac | |
| Sirene'. |