| nvdvs insepultus, {⁴³mortuus: ut "et freta destituent nudos | 5.871.1 |
| in litore pisces". singula autem legenda sunt, ut ad dolorem gradus | |
| fiant}⁴³. ignota peregrina, ante non visa; nam in sexto | |
| dicturus est "paulatim adnabam terrae, iam tuta tenebam". | |
| sciendum sane Tuccam et Varium hunc finem quinti esse voluisse: | 5 |
| nam a Vergilio duo versus sequentes huic iuncti fuerunt: unde in | |
| non nullis antiquis codicibus sexti initium est "obvertunt pelago | |
| proras, tum dente tenaci". |