| flvmina monstrat quaecumque fluenta. et sciendum mon- | 6.8.1 |
| strari Aeneae ad expiandum se: nam funestatus fuerat morte Pali- | |
| nuri, non quod eum viderat, sed quod funus agnoverat, id est | |
| doluerat; in eo enim est pollutio quod ait "casuque ani- | |
| mum concussus amici", nam ipsa inpiant quae agnoscimus. unde | 5 |
| in Livio habemus Horatium Pulvillum, cum Capitolium | |
| dedicare vellet, audisse ab inimico mortuum filium, et, ne pollutus | |
| dedicare non posset, respondisse, cadaver sit. hanc autem purga- | |
| tionem Aeneae polluto dat ubique Vergilius, ut paulo post | |
| "corpusque recenti spargit aqua". | 10 |