lectas de more bidentes 'de more' antiquo scilicet, quem 6.39.1
praetermisit quasi tunc omnibus notum, id est ne habeant caudam
aculeatam, ne linguam nigram, ne aurem fissam: quod docet aliud
esse intactum, aliud lectum. 'bidentes' autem, ut diximus {⁴³supra}⁴³,
oves sunt circa bimatum, habentes duos dentes eminen- 5
tiores: quae erant aptae sacrificiis.