qvo lati dvcvnt aditvs centvm ostia centvm non sine 6.43.1
causa et aditus dixit et ostia: nam Vitruvius qui de architectonica
scripsit, ostium dicit per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab
obstando dictum, aditum ab adeundo, per quem ingredimur. ostia
centvm finitus numerus pro infinito {⁴³est}⁴³, licet possit et rationabiliter 5
dictum esse: responsa enim Sibyllae in hoc loco plus minus centum
sermonum sunt. inveniuntur tamen Apollinis logia et viginti quin-
que et trium sermonum: unde melius est finitum pro infinito accipi.