| {⁴³pvnica regna vides ad illud "'et quo sub caelo tandem'". | 1.338.1 |
| quidam 'vides' pro visurus es accipiunt; nam quemadmodum in media | |
| silva urbem videt et Tyrios?}⁴³ pvnica regna vides his attentum | |
| facit Aeneam. tyrios nihil interest utrum Tyrios an Sidonios | |
| dicat. ut diximus enim nomina de vicino mutuantur. agenoris | 5 |
| vrbem quam fecerunt Agenoridae. Agenor autem, {⁴³Neptuni et Libyae | |
| filius,}⁴³ rex Phoenices fuit, {⁴³de cuius genere originem Dido ducebat}⁴³. et | |
| sic dictum est, ut "et tandem Euboicis Cumarum adlabitur | |
| oris", id est ad Cumas, quas fecerunt hi qui de Chalcide venerant, | |
| civitate Euboeae. | 10 |