| {⁴³acti fatis] nulla Iunonis invidia est.}⁴³ acti fatis si odio | 1.32.1 |
| Iunonis fatigabantur, quo modo dicit 'acti fatis'? sed hoc ipsum | |
| Iunonis odium fatale est. laborat enim Vergilius nihil Troianorum | |
| meritis, sed omnia fatis adscribere. est et alter sensus; nam fatum | |
| voluntatem legimus, ut "fatis Iunonis iniquae", id est voluntate, | 5 |
| ut hic intellegamus, agebantur fatis Iunonis, id est voluntate. {⁴³vel | |
| 'fatis' pro malis, ut "nate Iliacis exercite fatis". maria omnia}⁴³ | |
| circvm in fine accentum ponimus contra morem Latinum: sed cor- | |
| ruptio hoc facit; namque praepositio postposita corrupta est sine | |
| dubio. | 10 |