dardana qvi paridis Achilles, a matre tinctus in Stygem 6.57.1
paludem, toto corpore invulnerabilis fuit, excepta parte qua tentus
est. qui cum amatam Polyxenam ut in templo acciperet statuisset,
insidiis Paridis post simulacrum latentis occisus est: unde fingitur
quod tenente Apolline Paris direxerit tela. et bene {⁴³ait}⁴³ 'direxti', 5
quasi ad solum vulnerabilem locum. 'Dardana' autem ideo, ut non
adultero, sed genti praestitisse videatur. tela manvsqve vel
quia aliud sine alio esse non potest, vel hoc dicit: et artem per
tela, ut nosset quid feriret, et virtutem per manus dedisti, ut eius
fata compleret. 10