massylvm gentes Massyli sunt Mauri: unde speciem pro 6.60.1
genere posuit; nam Aeneas ad Africam venit, cuius partem constat
esse Massyliam. mediterranea est pars Mauretaniae: unde a parte
totum accipere debemus. praetentaqve syrtibvs arva circum-
fusa: incerta enim sunt illic maria et terrae: unde {⁴³ait}⁴³ Lucanus 5
"aequora fracta vadis abruptaque terra profundo".