| tvas sortes Sibyllina responsa, quae, ut supra dixi- | 6.72.1 |
| mus, incertum est cuius Sibyllae fuerint, quamquam Cumanae Ver- | |
| gilius dicat, Varro Erythraeae. sed constat regnante Tarquinio | |
| quandam mulierem, nomine Amaltheam, obtulisse ei novem libros, | |
| in quibus erant fata et remedia Romana, et pro his poposcisse | 5 |
| CCC. philippeos, qui aurei tunc pretiosi erant. quae contempta | |
| alia die tribus incensis reversa est et tantundem poposcit, item ter- | |
| tio aliis tribus incensis cum tribus reversa est et accepit quantum | |
| postulaverat, hac ipsa re commoto rege, quod pretium non mutabat. | |
| {⁴³tunc mulierem subito non apparuisse.}⁴³ qui libri in templo Apollinis | 10 |
| servabantur, nec ipsi tantum, sed et Marciorum et Begoes nymphae, | |
| quae artem scripserat fulguritarum apud Tuscos: unde addidit modo | |
| 'tuas sortes arcanaque fata'. et hoc trahit poeta. Aenean tamen | |
| inducit quasi de praesenti dicentem oraculo. |