| excvssisse devm excuti proprie de equis dicimus: quod | 6.79.1 |
| ideo traxit, quia Phoebus, id est Sol, equis utitur. et nunc Sibyl- | |
| lam quasi equum, Apollinem quasi equitem inducit et in ea per- | |
| manet translatione: 'excussisse' ait, ut "excussus Acon- | |
| teus"; item 'fera corda domans', quod est equorum primum frenos | 5 |
| pati et stimulos, ut "ea frena furenti concutit et stimu- | |
| los sub pectore vertit Apollo". quod autem dicit 'magnum | |
| deum', non re vera ait, sed retulit ad affectum colentis, ut | |
| "summe deum, sancti custos Soractis Apollo": unicuique | |
| enim deus quem colit magnus videtur. 'excussisse' {⁴³vero}⁴³ 'deum' pro | 10 |
| 'excutere', tempus {⁴³est}⁴³ pro tempore. est autem Attica figura, qua | |
| nos uti non convenit, quia hac licenter utuntur poetae. |