| et tenebrosa palvs acheronte refvso paludem pro | 6.107.1 |
| lacu posuit: nam Avernum significat, quem vult nasci de Acherontis | |
| aestuariis. 'palus' autem bene iste produxit 'lus', quia 'paludis' | |
| facit, quod supra planius diximus: Horatius corripuit, ut | |
| "sterilisque diu palus aptaque remis". 'tenebrosa' autem nigra, | 5 |
| per quod altam significat, ut "nigra figit sub nube | |
| columbam", id est alta. acheronte refvso Acheron fluvius | |
| dicitur inferorum, quasi sine gaudio. sed constat locum esse haud | |
| longe a Bais undique montibus saeptum, adeo ut nec orientem nec | |
| occidentem solem possit aspicere, sed tantum medium. quod autem | 10 |
| dicitur ignibus plenus, haec ratio est: omnia vicina illic loca calidis | |
| et sulpuratis aquis scatent. sine gaudio autem ideo ille dicitur locus, | |
| quod necromantia vel sciomantia, ut dicunt, non nisi ibi poterat | |
| fieri: quae sine hominis occisione non fiebant; nam et Aeneas illic | |
| occiso Miseno sacra ista conplevit et Vlixes occiso Elpenore. quam- | 15 |
| quam fingatur in extrema Oceani parte Vlixes fuisse: quod et ipse | |
| Homerus falsum esse ostendit ex qualitate locorum, quae comme- | |
| morat, et ex tempore navigationis; dicit enim eum a Circe unam | |
| noctem navigasse et ad locum venisse, in quo haec sacra perfecit: | |
| quod de Oceano non procedit, de Campania manifestissimum est. | 20 |
| praeterea a Baio socio eius illic mortuo Baias constat esse nomi- | |
| natas. dicitur etiam vidisse Herculem, ideo quia illic sunt Bauli, | |
| locus Herculis dictus quasi Boaulia, quod illic habuit animalia, quae | |
| Geryoni detracta ex Hispania adduxerat. |