si fratrem pollvx alterna morte redemit ut diximus 6.121.1
supra, Helena et Pollux de Iove nati inmortales fuerunt,
nam Castor Tyndarei filius fuit: cuius mortem suo interitu fraterna
pietas redemit. quod ideo fingitur, quia horum stellae ita se habent,
ut occidente una oriatur altera. et item exemplum per comparatio- 5
nem: quod quia pium est, se ad frequentiam contulit dicendo 'itque
reditque viam totiens'.