| bis stygios innare lacvs modo et post mortem. quod | 6.134.1 |
| autem dicit Ovidius Aenean inter deos relatum, non mirum est: | |
| nam, ut supra diximus, necesse est etiam relatorum inter | |
| deos apud inferos esse simulacra, ut Herculis, Liberi patris, Casto- | |
| ris et Pollucis. multi hoc non videntes ad Sibyllam referunt, ut | 5 |
| dicat: vis me bis inferos cernere, modo et 'cum me lucis Hecate | |
| praefecit Avernis', quod est paulo post dictura. quod si est, | |
| non bis haec, sed tertio inferos cernet: nam quandoque etiam ipsa | |
| morietur. item hi supra dictam non videntes rationem, dicunt de | |
| se Sibyllam dicere: nam si de Aenea dicat, non eum praevidet deum | 10 |
| futurum. quod si est, caruit numine et quemadmodum est de Mi- | |
| seno vaticinatura? unde referre nos debemus ad id ut dicamus etiam | |
| post apotheosin apud inferos remanere simulacra. stygios lacvs | |
| Styx palus quaedam apud inferos dicitur, de qua legimus "di | |
| cuius iurare timent et fallere numen": quod secundum fabulas | 15 |
| ideo est, quia dicitur Victoria, Stygis filia, bello Gigantum Iovi | |
| favisse: pro cuius rei remuneratione Iuppiter tribuit ut dii iurantes | |
| per eius matrem non audeant fallere. ratio autem haec est: Styx | |
| maerorem significat, unde ἀπὸ τοῦ στυγεροῦ, id est a tristitia Styx | |
| dicta est. dii autem laeti sunt semper: unde etiam inmortales, quia | 20 |
| ἄφθαρτοι καὶ μακάριοι, {⁴³hoc est sine morte beati}⁴³. hi ergo quia maero- | |
| rem non sentiunt, iurant per rem suae naturae contrariam, id est | |
| tristitiam, quae est aeternitati contraria. ideo iusiurandum per | |
| execrationem habent. |