| accipe qvae peragenda privs si vis, inquit, reverti, | 6.136.1 |
| audi observationis praecepta. et sub imagine fabularum docet rectis- | |
| simam vitam, per quam animabus ad superos datur regressus. | |
| latet arbore opaca avrevs licet de hoc ramo hi qui de sacris | |
| Proserpinae scripsisse dicuntur, quiddam esse mysticum adfirment, | 5 |
| publica tamen opinio hoc habet. Orestes post occisum regem Tho- | |
| antem in regione Taurica cum sorore Iphigenia, ut supra | |
| diximus, fugit et Dianae simulacrum inde sublatum haud longe ab | |
| Aricia collocavit. in huius templo post mutatum ritum sacrificio- | |
| rum fuit arbor quaedam, de qua infringi ramum non licebat. | 10 |
| dabatur autem fugitivis potestas, ut si quis exinde ramum potuisset | |
| auferre, monomachia cum fugitivo templi sacerdote dimicaret: nam | |
| fugitivus illic erat sacerdos ad priscae imaginem fugae. dimicandi | |
| autem dabatur facultas quasi ad pristini sacrificii reparationem. | |
| nunc ergo istum inde sumpsit colorem. ramus enim necesse erat | 15 |
| ut et unius causa esset interitus: unde et statim mortem subiungit | |
| Miseni: et ad sacra Proserpinae accedere nisi sublato ramo non | |
| poterat. inferos autem subire hoc dicit, sacra celebrare Proserpinae. | |
| de reditu autem animae hoc est: novimus Pythagoram Samium | |
| vitam humanam divisisse in modum y litterae, scilicet quod prima | 20 |
| aetas incerta sit, quippe quae adhuc se nec vitiis nec virtutibus | |
| dedit: bivium autem y litterae a iuventute incipere, quo tempore | |
| homines aut vitia, id est partem sinistram, aut virtutes, id est | |
| dexteram partem sequuntur: unde ait Persius "traducit | |
| trepidas ramosa in compita mentes". ergo per ramum virtutes | 25 |
| dicit esse sectandas, qui est y litterae imitatio: quem ideo in silvis | |
| dicit latere, quia re vera in huius vitae confusione et maiore parte | |
| vitiorum virtus et integritas latet. alii dicunt ideo ramo aureo in- | |
| feros peti, quod divitiis facile mortales intereunt. Tiberianus "aurum, | |
| quo pretio reserantur limina Ditis". | 30 |