sed non ante datvr sive iustis sive iniustis. sic intel- 6.140.1
legentes removebimus quaestionem: hinc enim dicit "longo
post tempore visum". ex eo enim quod dicit descendisse aliquos,
ramum quoque depositum esse significat. tellvris operta se-
cundum eos qui dicunt inferos in medio esse terrarum: quos Iuve- 5
nalis dicit putari esse sub terris, ut "esse aliquos manes
et subterranea regna".