| praeterea ac si diceret: est et alia opportunitas descen- | 6.149.1 |
| dendi ad inferos, id est Proserpinae sacra peragendi. duo autem | |
| horum sacrorum genera fuisse dicuntur: unum necromantiae, quod | |
| Lucanus exsequitur, et aliud sciomantiae, quod in Homero, quem | |
| Vergilius sequitur, lectum est. sed secundum Lucanum in necro- | 5 |
| mantia ad levandum cadaver sanguis est necessarius, ut | |
| "pectora tunc primum ferventi sanguine supplet", in scio- | |
| mantia vero, quia umbrae tantum est evocatio, sufficit solus inter- | |
| itus: unde Misenus in fluctibus occisus esse inducitur. tibi ideo | |
| addidit 'tibi', ne 'amici' posset etiam ad Sibyllam referri. | 10 |