| sedibvs hvnc refer ante svis apud maiores, ut supra | 6.152.1 |
| diximus, omnes in suis domibus sepeliebantur, unde ortum | |
| est ut lares colerentur in domibus: unde etiam umbras larvas voca- | |
| mus {⁴³a laribus}⁴³, nam dii penates alii sunt. inde est quod etiam Dido | |
| cenotaphium domi fecit marito. ergo aut secundum istum locutus | 5 |
| est morem, quamvis adhuc Troiani domos non habuerint: aut dicit, | |
| refer hunc naturalibus sedibus, id est terrae: nam in aqua perierat. | |
| verum tamen illud est, ut intellegamus eam dicere, sepeli eum: | |
| nam sepulcrum sedes vocatur: Horatius "nulla certior tamen | |
| rapacis Orci sede destinata divitem manet erum", Vergilius | 10 |
| "et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen". | |
| {⁴³vel 'suis', quoniam eiusdem nominis locum habiturus sit.}⁴³ persuadet | |
| autem sepulturam, ut possit recentis cadaveris uti anima, ut ait | |
| Lucanus "non in tartareo latitantem poscimus antro | |
| adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata descendentem | 15 |
| animam: primo pallentis hiatu haeret adhuc Orci". |