| sic demvm ad postremum, hoc est novissime. et haec | 6.154.1 |
| particula tam apud Vergilium, quam apud omnes idoneos auctores | |
| hoc significat, licet in aliis diversa significet. lvcos stygis et | |
| regna invia vivis aspicies Seneca scripsit de situ et {⁴³de}⁴³ sacris | |
| Aegyptiorum. hic dicit circa Syenen, extremam Aegypti partem, | 5 |
| esse locum, quem Philas, hoc est amicas, vocant ideo quod illic | |
| est placata ab Aegyptiis Isis, quibus irascebatur quod membra | |
| mariti Osiridis non inveniebat, quem frater Typhon occiderat. quae | |
| inventa postea cum sepelire vellet, elegit vicinae paludis tutissimum | |
| locum, quam transitu constat esse difficilem; limosa enim est et | 10 |
| papyris referta {⁴³et alta}⁴³. ultra hanc est brevis insula, inaccessa ho- | |
| minibus, unde Abatos appellata est: Lucanus "hinc Aba- | |
| tos, quam nostra vocat veneranda vetustas". haec palus Styx | |
| vocatur, quod tristitiam transeuntibus gignit. sane ad illam insu- | |
| lam ab his qui sacris inbuti sunt, certis transitur diebus. lectum | 15 |
| est etiam quod vicini populi cadavera suorum ad alteram regionem | |
| transferunt; sed si quis forte in fluvio pereat nec eius inveniatur | |
| cadaver, post centum ei annos ultima persolvuntur. hinc est tractum | |
| "centum errant annos volitantque haec litora circum". | |
| et regna invia quae contra naturam fiunt non adserunt prae- | 20 |
| iudicium generalitati: unde ait 'invia regna', licet et Hercules alii- | |
| que transierint et sit transiturus Aeneas. sic dictum est et illud | |
| "evaditque celer ripam inremeabilis undae". |