| itvr 'eo' e brevis est, 'itur' i longa invenitur. ergo | 6.179.1 |
| quia hoc verbum breve est in origine et in declinatione fit longum, | |
| ideo certa eius natura nec in temporibus nec in participiis inveni- | |
| tur: nam cum 'itur' longa sit, 'iturus' brevis invenitur, ut | |
| "superumque in lumen ituras". multi tamen temptant dicentes | 5 |
| 'itur' propter 'eo', quae prima verbi origo est, per diphthongon | |
| scribi debere: quod non procedit, quia diphthongos semper longa | |
| est, 'i' autem et produci potest et corripi. hinc est quod 'fortuitus' | |
| i et producit et corripit: Iuvenalis "non quasi fortui- | |
| tus nec ventorum rabie, sed iratus cadat in terras et | 10 |
| iudicet ignis", contra Horatius "nec fortuitum spernere cespi- | |
| tem leges sinebant". hic enim nisi i littera longa sit, non stat | |
| versus. et hoc protulimus exemplum unius sermonis, ne quis dicat | |
| 'iturus' et 'itur' ideo variam habere naturam propter temporum | |
| varietatem: unde melius est, ut diximus, originis considerare ratio- | 15 |
| nem. sane 'fortuitus' ab eundo est et a fortuna conpositum. |