| cvm forte colvmbae auguria aut oblativa sunt, quae | 6.190.1 |
| non poscuntur, aut inpetrativa, quae optata veniunt. hoc ergo quia | |
| oblativum est, ideo dixit 'forte'. bene autem a columbis Aeneae | |
| datur augurium, et Veneris filio et regi: nam ad reges pertinet | |
| columbarum augurium, quia numquam solae sunt, sicut nec reges | 5 |
| quidem. |