| {⁴³clam quidam ad sororem referri putant.}⁴³ secvrvs amo- | 1.350.1 |
| rvm germanae aut contemnens, {⁴³id est neglegens, non curans}⁴³ amores | |
| sororis, ut "securi pelagi atque mei", id est contemptores: aut | |
| certe securus erat de amore germanae circa maritum nimio, ob | |
| quem se post mortem Sychaei interimere posse credebatur; nec | 5 |
| enim sequitur, ut occiso Sychaeo ipse statim potiretur auri, nisi | |
| etiam Dido periret. 'amores' autem plurali numero ad voluptatem | |
| pertinent, ut "securus amorum, qui iuvenum tibi semper | |
| erant", singulari etiam ad religionem. |