| {⁴³observans qvae signa ferant servare enim et de caelo et de | 6.198.1 |
| avibus verbo augurum dicitur.}⁴³ qvo tendere pergant pascentes | |
| hinc iam optimum significatur augurium, quod pascebant. nam Ro- | |
| mani moris fuit et in comitiis agendis et in bellis gerendis pullaria | |
| captare auguria. unde est in Livio quod cum quidam cupidus belli | 5 |
| gerendi a tribuno plebis arceretur ne iret, pullos iussit adferri: qui | |
| cum missas non ederent fruges, inridens consul augurium ait 'vel | |
| bibant', et eos praecipitavit in Tiberim: inde navibus victor revertens | |
| [ad Africam tendens] in mari cum omnibus quos ducebat extinctus | |
| est. multi 'pascentes' distingunt, et absolutus est sensus. alii dicunt | 10 |
| 'pascentes volando' et referunt ad naturam columbarum, quae exi- | |
| lientes pascere consuerunt. alii 'volando' ambulando dicunt: vola | |
| enim dicitur media pars pedis sive manus. |