| ante cvpressos constitvvnt cupressus adhibetur ad | 6.216.1 |
| funera, vel quod caesa non repullulat, vel quod per eam funestata | |
| ostenditur domus, sicut laetam frondes indicant festae. Varro tamen | |
| dicit pyras ideo cupresso circumdari propter gravem ustrinae odo- | |
| rem, ne eo offendatur populi circumstantis corona, quae tamdiu | 5 |
| stabat respondens fletibus praeficae, id est principi planctuum, | |
| quamdiu consumpto cadavere et collectis cineribus diceretur novis- | |
| simum verbum 'ilicet', quod ire licet significat: unde est | |
| "dixitque novissima verba". |