spargens quia res aguntur infernae. in secundo 6.230.1
Aeneas deos portaturus ait "donec me flumine vivo abluero".
hic enim erat mos, ut diximus supra. felicis olivae arboris
festae. sed moris fuerat ut de lauro fieret. sane dicit Donatus quod
hoc propter Augustum mutavit. nam nata erat laurus in Palatio 5
eo die, quo Augustus: unde triumphantes coronari consueverant.
propter quam rem noluit laurum dicere ad officium lugubre per-
tinere.