volantes volucres: participium pro nomine posuit, ut | 6.239.1 |
"plurimus Alburnum volitans cui nomen asilo est": licet illic | |
sit etiam altera figura. sane sciendum Lucretium et alios physicos | |
dicere aërem corporeum esse, unde et aves sustinet; sed hunc cedere | |
vapori sulphureo, unde aves in illis locis desertae aëre, quo portari | 5 |
solent, concidunt non odore, sed pondere: quod potest esse veri | |
simile, quia altius in eodem loco possunt volare, ut "tollunt | |
se celeres liquidumque per aëra lapsae". |