| solida inponit tavrorvm viscera flammis non exta | 6.253.1 |
| dicit, sed carnes, nam 'viscera' sunt quicquid inter ossa et cutem | |
| est: unde etiam visceratio dicitur, ut diximus supra. ergo | |
| per 'solida viscera' holocaustum significat, quod detractis extis arae | |
| superinponebatur. quae nonnumquam abluta et elixa etiam ipsa red- | 5 |
| debantur: unde infert 'fundens ardentibus extis'. quamquam alii pro | |
| parte totum velint, ut per exta totum animal intellegatur. |