| vestibvlvm ut Varro dicit, etymologiae non habet pro- | 6.273.1 |
| prietatem, sed fit pro captu ingenii: nam vestibulum, ut supra | |
| diximus, dictum ab eo, quod ianuam vestiat. alii dicunt | |
| a Vesta dictum per inminutionem: nam Vestae limen est consecra- | |
| tum. alii dicunt ab eo, quod nullus illic stet; in limine enim solus | 5 |
| est transitus: quomodo vesanus dicitur non sanus, sic vestibulum | |
| quasi non stabulum. favcibvs orci deum posuit pro loco, ut | |
| Iovem dicimus et aërem significamus: Horatius "manet sub Iove | |
| frigido venator". Orcum autem Plutonem dicit: nec enim per | |
| Charonta possumus intellegere inferos dictos, quia minor potestas | 10 |
| pro imperio numquam ponitur, sed illa quae tenet imperium. ergo | |
| alter est Charon: nam Orcus idem est Pluton, ut in Verrinis indicat | |
| Cicero dicens "ut alter Orcus venisse Hennam et non Proser- | |
| pinam, sed ipsam Cererem rapuisse videatur". alibi ait "qua | |
| Ditem patrem emersisse ab inferis putant". dicimus autem | 15 |
| et hic Dis et hic Ditis. |