| evmenidvm thalami Furiae numquam nupserunt: unde | 6.280.1 |
| thalamos accipiamus in quibus natae sunt. alii thalamos dicunt, | |
| qui facti sunt auctoribus Furiis, {⁴³in quibus adulteria et caedes ad- | |
| miserunt}⁴³: sed non procedit, quia ait 'terribiles visu formae'. et ut | |
| non videatur esse contrarium quia Furias paulo post alibi | 5 |
| dicit esse: nam possunt hic natae esse, et alibi manere, et alibi | |
| officium exercere poenarum. |