| tartarei qvae fert acherontis ad vndas sequitur | 6.295.1 |
| illud Pythagoricum, dicens tenuisse eos viam post errorem silvarum, | |
| quae vel ad vitia vel ad virtutes, ut diximus, ducit. tar- | |
| tarei acherontis Acheronta vult quasi de imo nasci Tartaro, | |
| huius aestuaria Stygem creare, de Styge autem nasci Cocyton. et | 5 |
| haec est mythologia: nam physiologia hoc habet, quia qui caret | |
| gaudio sine dubio tristis est. tristitia autem vicina luctui est, qui | |
| procreatur ex morte: unde haec esse apud inferos dicit. |