| thesavros hoc nomen 'n' non habet, sicut Atlas, gigas, | 1.359.1 |
| Thoas, Abas, Pallas, licet in obliquis casibus inveniatur; sicut nec | |
| formosus, quia derivatum est a forma, ut a specie speciosus, ab | |
| odio odiosus, a genere generosus, ab scelere scelerosus. igno- | |
| tvm argenti pondvs et avri aut quod ignorabat Dido, aut certe | 5 |
| ad magnitudinem pertinet, id est tantum quantum nullus umquam | |
| novit. |