| avtvmni frigore primo extremitatem vult ostendere, | 6.309.1 |
| quod ait Iuvenalis "iam letifero cedente pruinis au- | |
| tumno": nam prima eius pars fervet, ut "totoque autumni incan- | |
| duit aestu". sane sciendum, secundum Plinium folia autumnali | |
| tempore ideo cadere, quia omnis tunc in arboribus umor aestatis | 5 |
| calore invenitur exhaustus. ergo 'cadunt', non quia tunc siccari | |
| incipiunt, sed quia tunc eis iam deest umor. |