| longaeva sacerdos Sibyllam Apollo pio amore dilexit | 6.321.1 |
| et ei obtulit poscendi quod vellet arbitrium. illa hausit harenam | |
| manibus et tam longam vitam poposcit. cui Apollo respondit id | |
| posse fieri, si Erythraeam, in qua habitabat, insulam relinqueret et | |
| eam numquam videret. profecta igitur Cumas tenuit et illic defecta | 5 |
| corporis viribus vitam in sola voce retinuit. quod cum cives eius | |
| cognovissent, sive invidia, sive miseratione commoti, ei epistolam | |
| miserunt creta antiquo more signatam: qua visa, quia erat de eius | |
| insula, in mortem soluta est. unde non nulli hanc esse dicunt, quae | |
| Romana fata conscripsit, quod incenso Apollinis templo inde Romam | 10 |
| adlati sunt libri, unde haec fuerat. |